

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 1: Versus 44
Jobab filius Zarae,quem Job esse suspicantur. Sed Hebraei afferunt eum de stirpe Nachor esse progenitum; Philo autem, in libro Quaestionum super Genesim, narrat his temporibus eum fuisse et accepisse uxorem Dinam, filiam Jacob: et ante tentationis suae certamen dicit eam septem filios et tres filias illi generasse, qui exstincti sunt in tentatione. Sed ei sanato reddidit Dominus omnia duplicia, et item septem filios et tres filias praedictas uxor genuit, quorum nomina eadem fuerunt quae priorum, id est, Eliphaz, Armoe, Diasath, Philasia, Dipharceluth, Thelon, filiarum vero Meru, Lizath, Zeli.Bosra,etc. Quae est Bosor civitas in deserto trans Jordanem in tribu Ruben. Appellatur et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumeae, de qua dicitur:Fulvida vestimenta ejus ex Rosor